라틴어 문장 검색

Et cum dicto subsertis manibus exsolvit suam sibi fasciam pedesque meos singillatim illigans indidem constringit artissime, scilicet ne quod vindictae meae superesset praesidium, et pertica, qua stabuli fores offirmari solebant, abrepta non prius me desiit obtundere quam victis fessisque viribus, suopte pondere degravatus manibus eius fustis esset elapsus.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:1)
"in eodem corpusculo nunc esse inligatos et clausos et otiosos oculos tuos nihilque illis oculis te videre?"
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 4:21)
hasta, pilum, phalarica, semiphalarica, soliferrea, gaesa, lancea, spari, rumices, trifaces, tragulae, frameae, mesanculae, cateiae, rumpiae, scorpii, sibones, siciles, veruta, enses, sicae, , spathae, lingulae, pugiones, clunacula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 3:2)
Ita Galli tragulis iaculisque oppidum [quod vallo facto] ex hostium cadaveribus sunt circumplexi, oppugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:5)
Hi manus ferreas atque harpagones paraverant magnoque numero pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant.
(카이사르, 내란기, 1권 57:3)
Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant et non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 26장3)
quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장7)
Tum Tito Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 35장6)
Has ille in iaculo illigatas effert et Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatus ad Caesarem pervenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 45장4)
Si adire non possit, monet ut tragulam cum epistola ad amentum deligata intra munitionem castrorum abiciat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 48장5)
Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam mittit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 48장7)
si maius est, potest profusionem sanguinis facere, siquidem omentum quoque venis quibusdam etiam maioribus inligatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장10)
Alter processus infra latior vertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et super id temporum musculis inligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장42)
si maius est, potest profusionem sanguinis facere, siquidem omentum quoque uenis quibusdam etiam maioribus inligatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:2)
Alter processus infra latior uertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et super id temporum musculis inligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION